[251] EPISTOLA LI.

Nobilissimo Prudentissimo Domino

THEODORO CANTHERO,

Amico colendo.

Ultrajectum.

Theodoro Canthero Ianus Guljelmius S.P.D. Fatebor, quod res est, Clarissime Canthere: valde me delectavit significatio benevolentiae erga me tuae, expressa iis literis, quas ad hospitem meum V. Cl. Suffridum Petrum dedisti. Itaque qui jamdiu te virtutis & doctrinae caussa colebam, amare etiam exinde caepi; invitatus amore illo tuo. Quo tamen abs te non vincar, idque ita esse reapse ut intelligas, operam dabo. Arnobii censura tua viros doctos & eosdem bonos (nam istos •πεπαιδευμενους μεν πονηρους δε φλυαρω•) sane quam devinxisti tibi. & reliquisti tu quidem Spicilegium non mediocre, sed aliter fieri non potuit in opere tam maculoso qui praesertim libros, quos consiliarios adhiberes, nullos habueris. Quos ego si ullos aut mea ipsius aut amicorum opera nanciscar, non deero honestissimae voluntati tuae, ope, &, si quid modo tale in me est, consilio meo. Interim feci, quod te non nolle animadverteram, & subsecivis horis eum scriptorem percurri. Quae strictim attingenti omnia inciderunt, in capita aliquot Verisimilium meorum conjecta, ut vides, ad te mitto, de quibus judicium tuum exspecto. Si non displicuerint omnino haec ablegmina nostra, plura tibi Deo faciente ociosus eruam. Nam nunc itineri Gallicano me accingebam. Et recta Lutetiam iturus videor mense proximo Martio. Tu, Humanissime Canthere, si ad V. Cl. Valentem Pimpontium aut amicos veteres tuos alios scripturus es, curabuntur a me diligentissime omnia; sin vero etiam mihi isthic homini Cimbro & Galliae imperito amicos commendatione tua dabis, erit quo me tibi obstrictum perpetuo arbitrer. Indiget enim adolescentia mea, tua, Canthere, tuique similium bona existimatione; &, ut nihil aliud, duo certe praestabo •φιλομαθειαντε και φιλοκαλιαν•, quae audacter de me & tibi & tuis pollicere. Bene Vale, & me ama, amicitiamque nostram teneram adhuc & sobolescentem crebris literis, quod commodo tuo fiat, auge. Coloniae. XII. Kal. Februarias. Festinate.

Ex Iani Guljelmi

VERISIMILIUM VI. LIBRO.

Caput I.

Exponere, pro Ejicere. Hoc supererat. Arnobius libro primo, secundo, tertio, emendatus, explicatus.

Res tenuis videtur, & perquam levis, recte & loco interpungere; & est ita sane. Sed sententiae universae lucem eripere, & tenebris sensum omnem scriptorum involvere peccatum non leve. Quod tamen a distinctione prava ortum, ita longe lateque saepe manavit, ut mihi verissime sensisse videatur, qui interpunctionem commentarii vicem esse dixit. Itaque ne hac quidem in parte facem litterarum studiosis me praeferre puduit, aut unquam pudebit. Est enim hic omnis noster in tenui labor; at tenuis non gloria, ait ille. Et alias quidem alia, nunc Arnobii libro I. pauca proponam, velut in specimine. Non procul a principio vulgo omnes male scribunt, Numquid ipse siderum Sol princeps, cujus omnia luce vestiuntur atque animantur, calore exarsit, intepuit, atque in contrarios habitus moderaminis soliti temperamenta corrupit? cum distinguendum sit, cujus omnia luce vestiuntur, atque animantur calore, exarsit. Duo soli munia a natura tributa; res procreare, & easdem illustrare: illud calore, unde animantium ortus; hoc lumine, unde certus rebus omnibus color. Utrumque hoc Christianorum quoque tempore perseverare, Arnobius contendit: quod tamen eum velle omnino non videas, nisi •την υποστιγμην• perperam collocatam animadverteris. Quid illis; paucis post paginis, obscurius? Veratrum venenum est hominibus. Numquid ob hanc caussam non debuit nasci? Ovilibus insidiatur lupus. Numquid in caussa est natura, quod lanitiis extulit importunissimam beluam? Morsu animam serpens tollit maledicam scilicet primordiis rerum, quo tam saeva prodigia genituris spirantibus addiderunt. At distingue probe & levissime immuta; nihil iisdem facilius erit. Morsu animam serpens tollit. Maledicam scilicet primordiis rerum, quod t.s.p.g.s. addiderunt? Ne haec quidem satis perspicua sub finem libri. Qui cum pueris cubitant formosis lascivientibus nudis. interpone •υποστιγμας• , formosis, lascivientibus, nudis . Et dilucescet illico, quam turpitudinem innuat, quamque id quod arguit oratorie & gradatim premat. Illud autem lib. II. Et interire quae possint, DEUM si ignoraverint, vitae & ab exitio liberari. nemo non videt, rectius distingui. DEUM si ignoraverint vitae. DEUM vitae dixit, ut Nonnus •φερεσβιον και βιοσσοον•. Eodem libro sub finem, Deponite has curas, incognitas vobis relinquite quaestiones. Multo malo, quod in vetere Romano repperit Th. Cantherus; cujus industriae debet hic scriptor & debebit; Exponite has curas. Exponere enim ejicere est & vi summa exturbare, non modo ipsi Arnobio libro III. Cur insanum mare tam frequentes exposuit naufragiorum ruinas ? Verum etiam Plauto Casina. Ut valentula est! paene exposuit cubito. & Rudente. Urbanos amasios Hoc ictu exponam atque omnes ejiciam foras. Pergamus ad librum III. in quo illo loco, Illud vero quod sequitur quale est quod deos vobis inducitis alios fabros, alios medicos, alios lanarios, nautas, citharistas, aulaedos, venatores, pastores &, quod superat, rusticos. malim legere, & quod supererat. Fontem mendi agnoscet, qui Pandectas Florentinas recordabitur. Sic autem solebant Romani, cum indigne commissa ab aliquo multa commemorassent, postremo adjicere, superesse ut hoc aut illud praeterea in se admitteret. Exempla passim obvia, & notus, qui modo succurrit Virgilio mastigis versus,
Hordea qui dixit superest ut tritica dicat.
Finem faciam capitis, cum adjecero, haec eodem libro, Caesius & ipse assequens Fortunam arbitratur & Cererem, Genium Iovialem & Palem. videri corrigenda, Caesius (nisi melius est , Caelius: quod non adfirmo) & ipse eas sequens. subandi ex superioribus, disciplinas Etruscas. Neque dubitabit de veritate hujus censurae qui ad locum Arnobii eam comparabit; quod non hie tantum te facere velim. Iacent enim hae observationes nostrae extra libros, tamquam in umbra & tenebris; quae compositae ad ipsos Scriptores luce demum sua illustratae & tamquam sole clarescunt.

CAPUT II.

Adon pro Dite patre. Phaon a venere amatus. Fabulam referre. Litaniae Christianae, earum antiquitas. In eodem Arnobio correctiones aliquot libro quarto.

Idem Arnobius IV. libro flagitiosos deorum amores multis versibus exagitat, & delicias plerorumque suis nominibus sigillatim recenset. Postilla de deabus. Nonne vestris, ait, proditum est literis, adamatum esse ab Aurora Tithonum, arsisse in Endymionem Lunam, Nereidem in Aeacum, in Achillis genitorem Thetim, Proserpinam in Adonem, marem ejus, Cererem in Iasionem nescio quem rusticanum? Ubi non capio quid sibi velint illa, Adonem marem ejus, & fortasse sum hebetior; praestare tamen audeo, ne alium quidem intelligere ullum; meque hinc turpissimas maculas expulisse. Lego enim , Proserpinam in Adonem, matrem ejus Cererem in Iasionem. Proserpinem ait in amorem incidisse Adonis, hoc est •ου αδου η ου τελουτωνος•, Cererem in Iasionis. Quod utrumque ex fabulis notum est. Pergit Arnobius eodem loco. Et post Vulcanum, Phoenem, Martem, in Anchisae nuptias ipsam illam Venerem Aeneadum matrem & Romanae dominationis auctorem. In quibus verbis quis ille sit Phoenes? nam ego nullus scio. Varias tuas, CANTHERE, nondum videre mihi contigit, quare de hoc interim amplio. Sed labor ut rescribam, Phaonem. Nam hunc a Venere amatum, & in lactucis abditum, omniumque mortalium formosissimum ejusdem Deae beneficio fuisse Aelianus in varia historia tradit. Eodem libro, Nec non & illa Iovis proles in Trachiniis Hercules, pestiferi tegminis circumpetitus indagine, miserabiles edere inducitur ejulatus, Repono, circumretitus . atque hoc melius, quam quod in mentem mihi antea venerat, circumpeditus. Sequitur enim, indagine: cujus vocis propria sedes in venatu, & ad retia. Paullo post, Cum omnes res eas quibus sum involuta probra numinum, & maledictionis elogia & quotidie referatis & ediscatis quotidie . Valde proprie dixit, referatis. nam eo verbo fabula acta in scaenam iterum proferri significatur. Hecyre prologo.
Vetere in nova caepi uti consuetudine
In experiundo ut essem, refero denuo.

Paucis interjectis. Nam nostra quidem scripta cur ignibus meruerint dari? Cur conventicula dirui? in quibus summus orator DEUS, pax cunctis & venia postulatur Magistratibus, exercitibus, regibus, familiaribus, inimicis, adhuc vitam degentibus resolutis corporum vinctionibus. Pulcerrima & venustissima •εκτυπωσις των λιτανειων•, sive obsecrationum & postulationum, quas etiam nunc DEO OPT. MAX. Ecclesia decantat. & nescio an alibi antiquior earum mentio: nisi quod Plinius quoque Nepos easdem indicat, ut arbitror, cum ad Trajanum Imperatorem scribit, Christianos solitos stato die ante lucem convenire, carmenque CHRISTO quasi DEO dicere. Nam Carmen illud haud dubio •λιτανειαι• & supplicationes publicae sunt. Sed in verbis Arnobii pro orator, emendo orator, flagitante sententia. Sequitur statim, In quibus aliud auditur nihil nisi quod humanos faciat, nisi quod mites, verecundos, pudicos, castos, familiares, communicatores rei cum omnibus quos solidet germanitatis necessitudine copulatio . Sic paullo vetustiores editiones: ceterum corrigo, familiaris communicatores rei. mendi origo, quod scriptum reppererunt, familiareis •αρχαïκως• gignendi casu, de quo Lucillius.

Caput III.

Pollubrum. Conventio, convenire, conventus, conventitii patres. Caetus. Fabulam discere, docere. Subrigere. Medicina Arnobio facta libro V.

Astute olim fenerator Alphius, & vere dicit; bona nomina non apellando mala fieri: sed ego in re dissimili non minus vere; bonas literas, si perverse colas, fieri malas. Habet enim humanitas ut utilitates & oblectationes animi infinitas, ita permulta specie honesta & suavia, reapse inania & periculosa. Ad quae, nisi caveris, adherescere, tanquam ad Sirenum saxa, & miserrimum naufragium facere necesse sit. Cavendi autem una ratio, humanam sapientiam divinae posthabere, & illius opiniones ad hujus scita, ceu lapidem Lydium, examinare. Quod quomodo recte fiat, jamdudum & praeceptis & exemplo suo docuerunt divini homines pietatis nostrae antesignani Tertullianus, Arnobius, Cyprianus, Lactantius, Hieronymus, Ambrosius, Augustinus, alii. Illorum ego, ut de me fatear, mirifice capior cum religione literis ceu emblemate quodam ornata, tum literis ceu condimento saluberrimo temperatis. Itaque & lego, quod licet per aliorum studiorum occupationes, libenter & sentio indidem animum pietate, ingenium scientia non mediocriter augeri. Gratiam hanc pro beneficio unam refero beatis sanctissimorum virorum manibus, ut maculas quae sese offerunt ultro (neque enim haec minuta anquirere & rimari meum est) ex eruditissimus monumentis tollam. Cujusmodi ex Arnobio aliquot modo sustuli, & hoc capite pergam tollere, libro V. in quo primum heic substiti. Per vinum deinde confitetur [Atys] et ab Acdesti se diligi, et ab eo donis Silvestribus honorari. Unde vinum quod silentium prodidit, in ejus nefas est sanctuarium inferre pollutis . Nam quos pollutos dicat vix videbam, nisi forte Gallos Cybeles, ob ea quae faciunt in se quaeque patiuntur nefanda. Pollubrum enim in sacris vasis genus est, puta aquale aut simile. Verum de hoc timidius; illud audacius confirmo pagina una alterave post iis verbis, Colluctatus ergo diu cum invita est, victus, fractus, superatusque discessit, & quem pietas dijugare ab infando matris non valuit appetitu, effusa libido devinxit. Nisi forte dicetis conventionis in hujusmodi caeptum genus
vitat atque exsecratur humanum? apud deos incesta sunt nulla
. Ingens latere mendum, membro posteriori: neque de hoc dubitabit, ut opinor, quisquam. Quae enim ex his verbis aut sententia elicietur idonea, aut saltem vocum, ut Grammatici loquuntur, constructio? Verum, confidenter hoc dico, praeclare emendavi, conventiones in hujusmodi coetum genus vitat atque exsecratur humanum. Conventiones in coetum dicit •τας συνουσιας εις αφροδισιασμον•. Convenire enim liberis operam dare est huic nostro infra libro II. Amant
suos fetus et gignendis conveniunt liberis
. & eidem conventus nihil aliud quam concubitus, supra libro II. Ex conventu Iovis inseminati et nati sunt . Hinc explicandus Plauti locus Cistellariae principio. Illa te, inquit meretricula Lemniselene; et ego hanc mihi educavi ex patribus conventitiis, Patres conventitii videlicet adventores fuerant,
& qui in unius scorti nidum conspiraverant amatores. Deinde scripsi coetum; qua voce antiqui libenter usi; posteriores coitum in hac re usurpare maluerunt. Sic M. Tullius coetum Lunae dixit, sexto de Repub. & Lucretius III.
Nil tamen hoc ad nos, qui coetu conjugioque
Corporis atque animae consistimur unitur apti.

Hoc qui non ceperunt, scripserunt coeptum: ut iidem non viderunt conventionis •αρχαικον• accusandi casum esse pro conventiones . Verum de hoc nimium multa. Sequitur non longe hinc. O Abdera, Abdera! quantas vias mortalibus irridendi, talis se apud te esset fabula ita conflata! dicunt eam cuncti patres, & superciliosae perlegunt civitates, & esse tu fatua & stoliditatis frigidissimae ludicaveris . Arbitror verius esse, discunt eam. Fabulam enim discunt, qui aut spectari vident aut recitari audiunt; ut in scaena Romae patres. Qua eadem forma poëta docere fabulam dicitur, cum agendis partes histrionibus dividit. Postea eodem libro. Pudor me habet alma illa proferre mysteria, quibus in Liberi honorem patris ithyphallos subrugit Graecia, & simulacris virilium fascinorum territoria cuncta florescant. Emendo, subrigit Graecia. Quam mendam eo magis mirum huic loco herere potuisse, quod eadem hac pagina de ipsissima hac impuritate Arnobius iterum dicat: quos per rura, per oppida mos subrigit & veneratur antiquis . Est autem subrigere sive surrigere, extollere, arrigere, & erigere. Glossarium vetus, Subrigit •υπορθοι, υποστηριζει•. Subrigo, •αναβιβαζω, ανορθω•. Virgilius de fama, -- tot surrigit aures: signifi-cans idem quod Terentius, cum dicit: Arrige aures Pamphile . Eadem vox in mendo cubat libro VII. Affuisse dicto fidem Nam subrepto culmine, conversoque ad solem signe, patuisse res abditas, & referata in maleficia vindicatum. Manifesto verum est, subrecto culmine: hoc est, altius elato. Atque hoc tum ex iis quae antecedunt verbis, tum ex historia clarum, quam ex M. Tulli Invectivis huc transcribsit hic noster: ut me sine caussa •πρισσολογειν• nihil opus sit. Tu ipsum Arnobii locum adi; tum noli Homeri •μαργειτης• esse.

CAPUT IV.

Cinxia Juno. Caedere; in sacris. Coronae sertae. Idem Arnobius lib. VI. & VII. correctus, explicatus.

Apelles olim de Protogene, ni fallor; manum tollere de tabula nescit: ita ego exagitandi Arnobii modum facere fortasse nescio. Sed quoniam quidem orsus sum semel, pertexam hanc telam, & ad VI. atque VII. librum ordine pergam, ut omne pensum meum absolutum literarum amatoribus approbem. Quod ergo libro VI. publicatur, Ridetis temporibus priscis Persas fluvios coluisse, nemoralia ut indicant scripta, informem Arabas lapidem, acinacem Scythiae nationes, ramum Prognes Thespios. in eo haec, ramum Prognes Thespios, a Gelenii conjecture sunt. Nam in veterrima Romana editione CANTHERUS repperit, ramum procinxi Athespios . Scilicet dissiluerunt perperam literae, & male coaluerunt syllabae; quas dividens tantummodo verissime emendo, ramum pro Cinxia Thespios . Iunonem enim hic significari patet e loco Clementis, quem laudat idem ille diligentissimus amicus noster. At eam Cinxiae nomine Romam colebant, quod novae nuptae cingulo praeesset. Festi mutilator Paullus. Cinxiae Iunonis nomen sanctum habebatur in nuptiis, quod initio conjugi solutio erat cinguli, quo nova nupta cingebatur. Ipse Arnobius libro VI. Unctionibus, inquit, superest Unxia, cingulorum Cinxia replicationi . Verum igitur hoc, tametsi de Thespiorum ramo aut non legi alibi, aut legisse me non memini. Eodem Libro VI. Erubescite ergo vel sero atque ab animantibus mutis vias rationis accipite: doceantque vos eadem nihil numinis inesse simulacris, in qua obscoena facere neque metuunt, neque vitant. Verius puto, obscoena jacere. loquitur enim de alvi proluvie, quam in simulacra hirundines egerant: & ejus verbi glossema arbitror in Romano fuisse, dicere. Nisi tamen ex hoc facies, dejicere. quod non improbo: sed utrum malis pluma non interest. Haec leviora tamen; illud gravius vulnus quod libro VII. optimo Scriptori a malis librariis inflictum est. Si hirundines garrulae pariterque cum his porci sensu aliquo humanitatis accepto deos putarent atque existimarent vos esse; sacraque vobis intenderent, honores ergo facerent non ex materiis aliis, aliisque de rebus, sed quibus ali moris est illis et naturali appositione fulciri. Audire a vobis exposcimus utrumne hunc honorem, an contumeliam potius esse judicaretis. Quod persanari posse ita censeo. Sacraque vobis intenderent honoreis (vel honoris) ergo facere, non e. m. a. a. d. r. q. a. m. e. i. et n. a. fulciri; audire a vobis expeto, &c. Honoreis hic quoque Arnobius scripserat gignendi casu: isti muli accusandi acceperunt: ideo immutarunt, ut convenirent, cetera. Nihil venustius hac formula, honoris ergo sacra facere non item, sacra intendere honores facere, ne Latinum quidem est. Pergit Arnobius, Cum hirundines vobis muscas, motacillae cederent consecrarentque formiculas. Rescribo caederent. Quod verbum victimariorum proprium esse norunt ii, qui quid sit inter caesa & porrecta, sciunt. Paullo post in Arnobio est. Quia superis diis atque hominum dexteritate pollentibus color laetus acceptus est. Corrigo , ominum dexteritati. Opponit enim diis boni & dextri ominis deos laevos. Postremo hoc libro illis verbis, Etiamne dii sertis coronis afficiuntur & floribus . Pervenuste dixit coronas sertas, in seriem implexas. & illis respondent, sutiles. Easdem Lucani Musa laudat libro X. Pharsaliae,
Accipiunt sertas nardo florente coronas